giovedì 18 agosto 2011

Die 18 Augusti
S. Helenae Imperatricis, Vid.


Introitus Gal. 6, 14
Mihi autem absit gloriari, nisi in Cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Ps. 22, 4 Virga tua et baculus tuus: ipsa me consolata sunt. Gloria Patri.

Oratio
Domine Jesu Christe, qui locum, ubi Crux tua latebat, beatae Helenae revelasti, ut, per eam, Ecclesiam tuam hoc pretioso thesauro ditares: ejus nobis intercessione concede; ut vitalis ligni pretio, aeternae vitae praemia consequamur: Qui vivis.

Lectio libri Sapientiae. Prov. 31,10-31
Mulierem fortem quis inveniet? Procul, et de ultimis finibus pretium ejus. Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit. Reddet ei bonum, et non malum omnibus diebus vitae suae. Qusesivit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum. Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. Et de nocte surrexit, deditque praedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. Consideravit agrum, et emit eum: de fructu manuum suarum plantavit vineam. Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum. Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus: non exstinguetur in nocte lucerna ejus. Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum. Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. Non timebit domui suae a frigoribus nivis: omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus. Stragulatam ve­stem fecit sibi: byssus, et purpura indumentum ejus. Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae. Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananaeo. Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo. Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua ejus. Consideravit semitas domus suae, et panem otiosa non comedit. Surrexerunt filii ejus, et beatissimam praedicaverunt: vir ejus, et laudavit eam. Multae filiae congregaverunt divitias: tu supergressa es universas. Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dominum, ipsa laudabitur. Date ei de fructu ma­nuum suarum: et laudent eam in por­tis opera ejus.

Una donna perfetta chi potrà trovarla? Ben superiore alle perle è il suo valore. In lei confida il cuore del marito e non verrà a mancargli il profitto. Essa gli dà felicità e non dispiacere per tutti i giorni della sua vita. Si procura lana e lino e li lavora volentieri con le mani. Ella è simile alle navi di un mercante, fa venire da lontano le provviste. Si alza quando ancora è notte e prepara il cibo alla sua famiglia e dà ordini alle sue domestiche. Pensa ad un campo e lo compra e con il frutto delle sue mani pianta una vigna. Si cinge con energia i fianchi e spiega la forza delle sue braccia. E' soddisfatta, perché il suo traffico va bene, neppure di notte si spegne la sua lucerna. Stende la sua mano alla conocchia e mena il fuso con le dita. Apre le sue mani al misero, stende la mano al povero. Non teme la neve per la sua famiglia, perché tutti i suoi di casa hanno doppia veste. Si fa delle coperte, di lino e di porpora sono le sue vesti. Suo marito è stimato alle porte della città dove siede con gli anziani del paese. Confeziona tele di lino e le vende e fornisce cinture al mercante. Forza e decoro sono il suo vestito e se la ride dell'avvenire. Apre la bocca con saggezza e sulla sua lingua c'è dottrina di bontà. Sorveglia l'andamento della casa; il pane che mangia non è frutto di pigrizia. I suoi figli sorgono a proclamarla beata e suo marito a farne l'elogio: «Molte figlie hanno compiuto cose eccellenti, ma tu le hai superate tutte!». Fallace è la grazia e vana è la bellezza, ma la donna che teme Dio è da lodare. Datele del frutto delle sue mani e le sue stesse opere la lodino alle porte della città.

Graduale Ps. 44,13,10 et 15-16 Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis: filiae regum in honore tuo. Adducentur Regi virgines post eam: proximae ejus afferentur tibi. Afferentur in laetitia, et exsultatione: adducentur in templum Regis.

Alleluja, alleluja. Ps. lil, 9 Dispersit, dedit pauperibus: justitia ejus manet in saeculum saeculi, Alleluja.

+ Sequentia sancti Evangelii secundum Matthaeum. Matth. 13,44-52
In illo tempore: Dixit Jesus discipulis suis parabolam hanc: Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa, qua habet, et emit agrum illum. Iterum simile est re­gnum caelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia, quae habuit, et emit eam. Iterum simile est regnum caelo­rum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi: exibunt Angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium. Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.

Il regno dei cieli è simile a un tesoro nascosto in un campo; un uomo lo trova e lo nasconde di nuovo, poi va, pieno di gioia, e vende tutti i suoi averi e compra quel campo. Il regno dei cieli è simile a un mercante che va in cerca di perle preziose; trovata una perla di grande valore, va, vende tutti i suoi averi e la compra. Il regno dei cieli è simile anche a una rete gettata nel mare, che raccoglie ogni genere di pesci. Quando è piena, i pescatori la tirano a riva e poi, sedutisi, raccolgono i pesci buoni nei canestri e buttano via i cattivi. Così sarà alla fine del mondo. Verranno gli angeli e separeranno i cattivi dai buoni e li getteranno nella fornace ardente, dove sarà pianto e stridore di denti. Avete capito tutte queste cose?». Gli risposero: «Sì». Ed egli disse loro: «Per questo ogni scriba divenuto discepolo del regno dei cieli è simile a un padrone di casa che estrae dal suo tesoro cose nuove e cose antiche».

Offertorium Non enim judicavi me scire aliud nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum. 1 Cor. 2, 2

Secreta Per haec sacra mysteria concede nobis, Domine: ut, sicut beatae He­lena misericorditer tribuisti ut Filium tuum crucifixum in corde semper gestaret; ita et nos eum in cordibus nostris perpetuo deferamus: Qui tecum.

Communio Cant. 7, 8 Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus.

Postcommunio Concede nobis, misericors Deus: ut, qui salutiferae Crucis tuae fructu in terra sumus recreati; per intercessionem beatae Helenae, eodem jugiter perfrui mereamur in caelis: Qui vivis.

Ferrandina
PARROCCCHIA S. MARIA DELLA CROCE
18 8 2011

Nessun commento:

Posta un commento